Qui autem requirunt quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt quam necesse est; non enim tam auctoritatis in disputando quam rationis momenta quaerenda sunt. quin etiam obest plerumque iis qui discere uolunt auctoritas eorum qui se docere profitentur; desinunt enim suum iudicium adhibere, id habent ratum quod ab eo quem probant iudicatum uident. nec uero probare soleo id quod de Pythagoreis accepimus, quos ferunt, si quid affirmarent in disputando, cum ex iis quaereretur quare ita esset, respondere solitos "ipse dixit"; ipse autem erat Pythagoras: tantum opinio praeiudicata poterat, ut etiam sine ratione ualeret auctoritas.
그렇지만 바로 그 각각의 것에 대해 우리들 자신이 무엇을 느끼고 있는지 알아 보려는 사람들,

requirunt : requiro. to try to find, look for, seek
quaque : wheresoever, whithersoever
sentiamus : sentio. to perceive by any one of the senses
curiosius : curiose compar. with care, carefully, attentively. elaborately, curiously. with curiosity, inquisitively
auctoritatis : auctoritas. right of ownership, title. authorization, sanction, approval. an informal decree of senate. guidance. right or power to authorize or sanction. leadership as a quality. authority of utterance. a view or opinion that merits consideration. a precedent. reputation for leadership. personal influence or ascendancy. esteem.
disputando : disputo fut. pass. part. to argue one's case or point of view. to argue.
momenta : momentum. movement. the exertion of power. particle. change of situation. influence.
quaerenda : quaero. fut. pass. part. to try to find. search for. seek. to look for.
obest : obsum. to be hindrance. be prejudical to the interests of, do harm. (w. dat.) to prejudical to the reputation of, provide grounds for a charge against, tell against.
plerum : adv. next.
profitentur : profiteor. to state openly. to make a return of (property etc.) to the proper authority. promise. lay claim to. to make one's profession
desinunt : desino. to leave off. cease (doing something). to come to an end.
adhibere : adhibeo. to hold or stretch out towards. to apply. to apply to. to bring in. to invite. consult.
ratum : ratus. a. having legal validity. regarded as valid. determined, fixed.
probant : probo. to regard as good or right. to approve of. to give official approval to after examination. to give assent to. to examine. to cause to be favourably regarded. to show to be real or true.
accepimus : accipio. pf. to take in one's grasp, possession. acquire. to take over from another. inherit. to receive. to sustain. to have put in or on. let in. to give access to. admit. greet. deal with, handle. accept. hear. to apprehend. to interpret. to take as meaning. understand.
affirmarent : affirmo. subj. impf. to add strength or support to. to confirm. to assert positively or dogmatically.
quaereretur : quaero. subj. pass. impf.
quare : adv. because of which thing, therefore, wherefore, why.
respondere : respondeo. answer.
praeiudicata : praeiudico. pass. part. f. to pass anticipatory or preliminary legal judgement on. prejudge. to form an pinion about (a matter) in advance. to be prejudicial.

-작성중-
Res enim nulla est de qua tantopere non solum indocti sed etiam docti dissentiant; quorum opiniones cum tam variae sint tamque inter se dissidentes, alterum fieri profecto potest ut earum nulla, alterum certe non potest ut plus una vera sit.

tantopere : a great degree, so very
indocti : indoctus. a. unlearned, ignorant, uninformed
dissentiant : dissentio. subj. to differ in opinion, disagree, dissent
cum ~ subj.(sint)
fieri : fio. inf. to take place, occur, arise.
profecto : adv. without question, undoubtedly, assuredly.

Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant; nam qui admonent amice docendi sunt, qui inimice insectantur repellendi.

benivolos : beniuolus. kind. friendly, benevolent.
obiurgatores : obiurgator. one who reproves or rebukes, a critic, detractor.
placare : placo. inf. to make favourably disposed, conciliate, placate, calm. appease.
invidos : inuidus. a. bearing ill will, ill-disposed, malevolent, hostile. envious, jealous, grudging.
vituperatores : unfavourable critic, detractor.
confutare : confuto. inf. to keep from boiling over. to administer a check to, restrain, diminish. to abash, silence. to disprove, refute.
reprehendisse : reprehendo. pf. inf. to grap so as to prevent from moving forward, to hold back. reprehend.
paeniteat : paeniteo. subj. to cause dissatisfaction, give reason for complaint or regret. to affect to regret. to feel regret.
didicisse : diduco. pf. inf. to cause to come apart, divide, split, sever. to separate (from). to pull or draw apart. to separate in several directions. to distribute into channels or other ramifications.
insectantur : insector. dep. impf. pl. to pursue with hostile intent, chase. to pursue with hostile policies, speech, ect., harry.
repellendi : repello. ger. to push or thrust away from one, drive back. repel.

Multum autem fluxisse video de libris nostris, quos compluris brevi tempore edidimus, variumque sermonem partim admirantium unde hoc philosophandi nobis subito studium extitisset, partim quid quaque de re certi haberemus scire cupientium; multis etiam sensi mirabile videri eam nobis potissimum probatam esse philosophiam, quae lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertaeque disciplinae et iam pridem relictae patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum.

fluxisse : fluo. pf. inf. flow.
compluris : complures. a. a fair number. quite a number of. several, many.
edidimus : edo. to eject, emit. to debouch. to bring forth, to give birth to, to produce.
sermonem : sermo. conversation. talk.
partim : pars. old acc. sg.
admirantium : admiror. dep. part. pl.-gen(?). admire.
unde : whence from, what or which place; from which, from whom.
subito : adv. suddenly.
extitisset : extexo(?). plpf. sg. 3. to unweave, undo.
mirabile : mirabilis. causing wonder, marvellous, remarkable, extraordinary.
probatam : probatus. regarded with approval, well-reputed, esteemed. Acceptable, pleasing.
eriperet : eripio. subj. impf. to seize, pull, tear, or pluck from a position, snatch out, away, or off.
offunderet : offundo. subj. impf. to pour or extend. to overspread, cover, to fill, overwhelm.
desertae : desero. desertus. empty of people, deserted, uninhabited. wilderness.
iam pridem : adv. long ago, well before now(then). for a long time now; for a long time past.
relictae : relinquo. relictus. forsaken, abandoned. left untouched.
patrocinium : the exercise of the functions of a patronus. performance as a patronus. an argument in defence. 보호자노릇, 변호사노릇.
necopinatum : necopinatus. unexpected, unforeseen.

Nos autem nec subito coepimus philosophari nec mediocrem a primo tempore aetatis in eo studio operam curamque consumpsimus, et cum minime videbamur tum maxime philosophabamur; quod et orationes declarant refertae philosophorum sententiis et doctissimorum hominum familiaritates, quibus semper domus nostra floruit, et principes illi Diodotus Philo Antiochus Posidonius, a quibus instituti sumus. (7) Et si omnia philosophiae praecepta referuntur ad vitam, arbitramur nos et publicis et privatis in rebus ea praestitisse quae ratio et doctrina praescripserit. Sin autem quis requirit quae causa nos inpulerit ut haec tam sero litteris mandaremus, nihil est quod expedire tam facile possimus. Nam cum otio langueremus et is esset rei publicae status ut eam unius consilio atque cura gubernari necesse esset, primum ipsius rei publicae causa philosophiam nostris hominibus explicandam putavi, magni existimans interesse ad decus et ad laudem civitatis res tam gravis tamque praeclaras Latinis etiam litteris contineri; (8) eoque me minus instituti mei paenitet, quod facile sentio quam multorum non modo discendi sed etiam scribendi studia commoverim. complures enim Graecis institutionibus eruditi ea quae didicerant cum civibus suis communicare non poterant, quod illa quae a Graecis accepissent Latine dici posse diffiderent; quo in genere tantum profecisse videmur, ut a Graecis ne verborum quidem copia vinceremur. (1.9.1.)

mediocrem :
aetatis :
consumpsimus :
refertae :
floruit :
praecepta :
referuntur :
arbitramur :
publicis :
privatis :
praestitisse :
praescripserit :
requirit :
inpulerit :
sero :
otio :
gubernari :
langueremus :
litteris :
mandaremus :
expedire :
explicandam :
putavi :
existimans :
decus :
praeclaras :
paenitet :
commoverim :
complures :
eruditi :
didicerant :
profecisse :

-작성중-
Cum multae res in philosophia nequaquam satis adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu minime ignoras, et perobscura quaestio est de natura deorum, quae et ad cognitionem animi pulcherrima est et ad moderandam religionem necessaria.


De qua <cum> tam variae sint doctissimorum hominum tamque discrepantes sententiae, magno argumento esse debeat <ea> causa, principium philosophiae ad h * scientiam, prudenterque Academici a rebus incertis adsensionem cohibuisse.


quid est enim temeritate turpius aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis gravitate atque constantia quam aut falsum sentire aut quod non satis explorate perceptum sit et cognitum sine ulla dubitatione defendere?


Velut in hac quaestione plerique, quod maxime veri simile est et quo omnes †sese duce natura venimus, deos esse dixerunt, dubitare se Protagoras, nullos esse omnino Diagoras Melius et Theodorus Cyrenaicus putaverunt.


Qui vero deos esse dixerunt tanta sunt in varietate et dissensione, ut eorum infinitum sit enumerare sententias.


nam et de figuris deorum et de locis atque sedibus et de actione vitae multa dicuntur, deque is summa philosophorum dissensione certatur; quod vero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant nihil moliantur omni curatione et administratione rerum vacent, an contra ab iis et a principio omnia facta et constituta sint et ad infinitum tempus regantur atque moveantur, in primis [quae] magna dissensio est, eaque nisi diiudicatur in summo errore necesse est homines atque in maximarum rerum ignoratione versari.


Sunt enim philosophi et fuerunt qui omnino nullam habere censerent rerum humanarum procurationem deos.


quorum si vera sententia est, quae potest esse pietas quae sanctitas quae religio?


haec enim omnia pure atque caste tribuenda deorum numini ita sunt, si animadvertuntur ab is et si est aliquid a deis inmortalibus hominum generi tributum; sin autem dei neque possunt nos iuvare nec volunt nec omnino curant nec quid agamus animadvertunt nec est quod ab is ad hominum vitam permanare possit, quid est quod ullos deis inmortalibus cultus honores preces adhibeamus?


in specie autem fictae simulationis sicut reliquae virtutes item pietas inesse non potest; cum qua simul sanctitatem et religionem tolli necesse est, quibus sublatis perturbatio vitae sequitur et magna confusio; atque haut scio an pietate adversus deos sublata fides etiam et societas generis humani et una excellentissuma virtus iustitia tollatur.



Sunt autem alii philosophi, et hi quidem magni atque nobiles, qui deorum mente atque ratione omnem mundum administrari et regi censeant, neque vero id solum, sed etiam ab isdem hominum vitae consuli et provideri; nam et fruges et reliqua quae terra pariat et tempestates ac temporum varietates caelique mutationes, quibus omnia quae terra gignat maturata pubescant, a dis inmortalibus tribui generi humano putant, multaque quae dicentur in his libris colligunt, quae talia sunt ut ea ipsa dei inmortales ad usum hominum fabricati paene videantur.


Contra quos Carneades ita multa disseruit, ut excitaret homines non socordes ad veri investigandi cupiditatem.



-작성중-

+ Recent posts