Hic quae agantur quaeque acta sint, [ea] te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me scribi oportere.
행해지고 있는 일들과 행해졌을 일들, [그 일들을] 그대가 수많은 편지들과 또한 전언들로 알게 되었으리라 믿는다; 하지만 추측 속에서 벌어진 일들과 있게 될 것으로 보이는 일들, 그 일들이 나에 의해 그대에게 써 보내져야 한다고 생각한다.
arbitror : dep. believe, think, imagine.
nuntiis : nuntius pl. abl. messenger, message(oral).
cognosse : cognosco pf. inf.
coniectura : conjecture, guess.
Posteaquam Pompeius et apud populum a.d. VIII. Idus Februarias, cum pro Milone diceret, clamore convicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe nimium magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse perturbatus; itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est—nihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod per eandem religionem dari alteri non potest—, videtur ab illo plane esse deposita.
2월 보름의 여드레 전 날(2월 7일) 즈음 폼페이우스가 대중 앞에서, 밀로를 위하여 그가 말하고 있었던 와중에, 고함과 소란으로 휘둘렸고 원로원에서도 카토에 의하여 너무나도 거칠고도 비참하게 거대한 침묵으로 고발당했던 이후, 내게 그는 극도로 혼란에 빠져 버린 것으로 보였다; 따라서 알렉산드리아의 경우, 그 일이 우리에게 새로운 한에서 - 왜냐하면 그대에게서 원로원이 다음의 것 이외에 아무것도 이끌어내지 못하였기 때문에, 즉 동일한 종교적인 일로 인해 다른 이에게 받아들여질 수 없는 것 외에는-, 저 사람(폼페이우스)에게서 완전히 체념된 것으로 보인다.
clamore : clamor. shout.
convicio : noise, chatter, clamor.
iactatus est : iacto pf. pass. throw away. jostle, shake.
aspere : adv. roughly, harshly, severely, vehemently.
acerbe : adv. stridently, cruelly.
nimium : too, too much.
perturbatus : perturbo pf. pass. confuse.
plane : adv. clearly, plainly, completely.
Nunc id speramus idque molimur, ut rex, cum intelligat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, assequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te: quod sine ulla dubitatione, si Pompeius paullum mode ostenderit sibi placere, faciet, sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem; nos tamen nihil, quod ad eam rem pertinent, praetermittimus.

Ceteris iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus.

Amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum; ceteri sunt partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati: tu fac animo forti magnoque sis speresque fore, ut fracto impetu levissimi hominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare



Quae gerantur, accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non interfuit solum, sed praefuit. Me in summo dolore, quem [in] tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore, ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum; facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis, nam, etsi minore in re violatur tua dignitas, quam mea afflicta est, tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timenda duxisti.

Sed praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus: illustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria.

A me omnia summa in te studia officiaque exspecta: non fallam opinionem tuam.

-작성중-

Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse, teque nee animi neque corporis laboribus defetigari.

Me miserum! te ista virtute, fide, probitate, humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse, Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas voluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus!

Nam quid ego de Cicerone dicam?

qui, cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit.

Quae si, tu ut scribis, fato facta putarem, ferrem paulo facilius; sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam qui invidebant, eos non sequebar qui pete bant. 


Quod si nostris consiliis usi essemus neque apud nos tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi viveremus.

Nunc quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam ne mea valetudo tuo labori desit.

Res quanta sit intellego quantoque fuerit facilius manere domi quam redire; sed tamen si omnes tribunes plebis habemus, si Lentulum tarn studiosum quam videtur, si vero etiam Pompeium et Caesarem, non est desperandum.


De familia, quo modo placuisse scribis amicis, faciemus. De loco nunc quidem iam abiit pestilentia, sed quamdiu fuit, me non attigit.

Plancius, homo officiosissimus, me cupit esse secum et adhuc retinet.

Ego volebam loco magis deserto esse in Epiro, sed adhuc Plancius me retinet; sperat posse fieri ut mecum in Italiam decedat.

Quem ego diem si videro et si in vestrum complexum venero ac si et vos et me ipsum reciperaro, satis magnum mini fructum videbor percepisse et vestrae pietatis et meae.


Pisonis humanitas, virtus, amor in omnes nos tantus est, ut nihil supra possit.

Utinam ea res ei voluptati sit! gloriae quidem video fore.

De Quinto fratre nihil ego te accusavi, sed vos, cum praesertim tarn pauci sitis, volui esse quam coniunctissimos.

Quibus me voluisti agere gratias egi et me a te certiorem factum esse scripsi. 


Quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram, quid, obsecro te, me miserum! quid  futurum est? et si nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet?

Non queo reliqua scribere; tanta vis lacrimarum est; neque te in eundem fletum adducam; tantum scribo: si erunt in officio amici, pecunia non deerit; si non erunt, tu efficere tua pecunia non poteris.

Per fortunas miseras nostras, vide ne puerum perditum perdamus; cui " si aliquid erit ne egeat, mediocri virtute opus est et mediocri fortuna ut cetera consequatur.


Fac valeas et ad me tabellarios mittas, ut sciam quid agatur et vos quid agatis.

Tulliolae et Ciceroni salutem die. Valete. D. a. d. vi K. Decembr. Dyrrhachii.


Dyrrhachium veni, quod et libera civitas est et in me officiosa et proxima Italiae; sed si offendet me loci celebritas, alio me conferam, ad te scribam.


(Original : Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse teque nec animi neque corporis laboribus defatigari. Me miserum! te ista virtute, fide, probitate, humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse, Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas voluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus! Nam quid ego de Cicerone dicam? qui cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit. Quae si, tu ut scribis, fato facta putarem, ferrem paullo facilius, sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam, qui invidebant, eos non sequebar, qui petebant. Quod si nostris consiliis usi essemus neque apud nos tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi viveremus: nunc, quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam, ne mea valetudo tuo labori desit. Res quanta sit, intelligo, quantoque fuerit facilius manere domi quam redire; sed tamen, si omnes tribunos pl. habemus, si Lentulum tam studiosum, quam videtur, si vero etiam Pompeium et Caesarem, non est desperandum. De familia, quomodo placuisse scribis amicis, faciemus. De loco, nunc quidem iam abiit pestilentia, sed, quamdiu fuit, me non attigit. Plancius, homo officiosissimus, me cupit esse secum et adhuc retinet. Ego volebam loco magis deserto esse in Epiro, quo neque Piso veniret nec milites, sed adhuc Plancius me retinet: sperat posse fieri, ut mecum in Italiam decedat; quem ego diem si videro et si in vestrum complexum venero ac si et vos et me ipsum recuperaro, satis magnum mihi fructum videbor percepisse et vestrae pietatis et meae. Pisonis humanitas, virtus, amor in omnes nos tantus est, ut nihil supra possit: utinam ea res ei voluptati sit! gloriae quidem video fore. De Q. fratre nihil ego te accusavi, sed vos, cum praesertim tam pauci sitis, volui esse quam coniunctissimos. Quibus me voluisti agere gratias, egi et me a te certiorem factum esse scripsi. Quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram, quid, obsecro te—me miserum!—, quid futurum est? et, si nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet? Non queo reliqua scribere—tanta vis lacrimarum est—, neque te in eundem fletum adducam; tantum scribo: si erunt in officio amici, pecunia non deerit; si non erunt, tu efficere tua pecunia non poteris. Per fortunas miseras nostras, vide, ne puerum perditum perdamus; cui si aliquid erit, ne egeat, mediocri virtute opus est et mediocri fortuna, ut cetera consequatur. Fac valeas et ad me tabellarios mittas, ut sciam, quid agatur et vos quid agatis. Mihi omnino iam brevis exspectatio est. Tulliolae et Ciceroni salutem dic. Valete. D. a d. VI. Kal. Decembr. Dyrrhachio. Dyrrhachium veni, quod et libera civitas est et in me officiosa et proxima Italiae; sed, si offendet me loci celebritas, alio me conferam, ad te scribam.) 


-작성중-

Nunc ea cognosce quae maxima exoptas.
이제 네가 크게 바라고 있는 것을 보라.
exoptas : exopto. long for.
Rem publicam funditus amisimus, adeo ut Cato, adulescens nullius consilii sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit, quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent, in contionem escendit et Pompeium privatum dictatorem appellavit.
우리는 공화정을 그렇게나 완전하게 잃어 버렸다, 전혀 생각 없는 젊은이인 카토 그럼에도 불구하고 로마 시민인 카이우스 카도가, 거의 살아서 빠져나갈 수 없었을 만큼, 왜냐하면, 그가 가비니우스를 뇌물에 관하여 기소하길 바라고 있었으나 치안관들이 며칠 동안 올 수 없었던 때, 그가 의장에 올라섰고 폼페이우스를 비공인의 전권자라 불렀기 때문이다.
funditus: w. adeo : adeo2. adv. 4.b.(w. ut.) utterly.
amisimus : amitto pf. lose.
effugerit : effugio pf. subj. characteristic.
ambitu : 6. bribery.
vellet : volo impf. subj.
postulare : postulo inf. 3. (w. de.) prosecute.
Propius nihil est factum quam ut occideretur.
그가 죽임을 당하였을 것보다 더 일어날 법한 일은 아무것도 없었다.
Propius : prope comp. nearer, closer.
Ex hoc qui sit status totius rei publicae videre potes.
이로부터 공화정 전체의 상태가 어떠한지 그대는 볼 수 있다.
Nostrae tamen causae non videntur homines defuturi; mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur.
그렇지만 사람들은 우리들(나)의 이유에 대해 무시할 것으로 보이지 않는다: 그들은 존경할 만한 방식으로 선언하고, 그들 자신을 내어주며(헌신하며), 약속한다.
defuturi : desum fut. part. w.dat. be neglectful in one's duty or support.
mirandum : miro part. fut. pass. admire.
profitentur : profiteor pl. declare, profess.
offerunt : offero pl. 10.(refl.) to offer one's servics.
Equidem cum spe sum maxima, tum maiore etiam animo: spe, superiores fore nos, animo, ut in hac re publica ne casum quidem ullum pertimescam.
더욱이 나는 최대의 희망뿐만 아니라, 더 나아가 더욱 커다란 영혼으로 있다 : 우리가 더욱 고양되리라는 희망과, 여기 공화국 안에서 어떠한 운명이든 두려워 하지 않을 영혼으로.
cum ..., tum ... : not only ..., but also ...
ne ... quidem : not even ...
pertimescam : pertimesco subj.
Sed tamen se res sic habet: 15
하지만 그럼에도 일은 이러한 지경이다.
sic habet : habeo w. adv. of manner) to be (so) situated.
(original :
V. 15. Nunc ea cognosce, quae maxime exoptas: rem publicam funditus amisimus, adeo ut C. Cato, adolescens nullius consilli, sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit, quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui facerent, in concionem escendit et Pompeium privatum dictatorem appellavit: propius nihil est factum, quam ut occideretur. Ex hoc, qui sit status totius rei publicae, videre potes.16 Nostrae tamen causae non videntur homines defuturi: mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur. Equidem cum spe sum maxima, tum maiore etiam animo, spe, superiores fore nos, animo, ut in hac re publica ne casum quidem ullum pertimescam. Sed tamen se res sic habet:)

24 Condition of politics at Rome

 si diem nobis dixerit, tota Italia concurret, ut multiplicata gloria discedamus; sin autem vi agere conabitur, spero fore studiis non solum amicorum sed etiam alienorum ut vi resistamus.
만일 그(Clodius)가 나에게 날을 정한다면(고발), 이탈리아 전체가 함께 일어설 것이다, 내가 증대된 영광을 성취하도록: 하지만 만일 반대로 그가 폭력을 일으키려 시도할 것이라면, 나는 친구들만이 아니라 또한 적대자들의 열망으로도 그 폭력에 저항하게 되리라(fore ut ...) 기대한다.
multiplicata : multiplico pf. pass. part.
conabitur : conor fut. attempt.
Omnes et se et suos amicos, clientes, libertos, servos, pecunias denique suas pollicentur.
모두가 그 자신과 그의 친구들, 동맹자들, 자유민들, 노예들, 종국엔 그들 자신의 재산까지 모든 것을 약속하고 있다.
denique : adv. finally.
Nostra antiqua manus bonorum ardet studio nostri atque amore.
나의 오랜 선한 자들의 군대는 나에 대한 열정과 사랑으로 불타 오른다.
ardet : ardeo. be on fire, burn.
Si qui antea aut alieniores fuerant aut languidiores, nunc horum regum odio se cum bonis coniungunt.
만일 이전에 누군가 적대적이거나 미온적인 자들이 있었다면, 이제 이 폭군들에 대한 미움으로 그 자신을 선한 자들과 함께 잇는다.
Pompeius omnia pollicetur et Caesar; quibus ego ita credo ut nihil de mea comparatione deminuam.
폼페이우스는 모든 것들을 약속하고 카이사르 또한 그러하다; 나 자신은 그들에게 나의 예비에 대하여 전혀 완화하지 못할 만큼 믿는다.
deminuam : deminuo subj. lessen.
Tribuni plebis designati sunt nobis amici; consules se optime ostendunt; praetores habemus amicissimos et acerrimos cives, Domitium, Nigidium, Memmium, Lentulum; bonos etiam alios, hos singulares.
 대중의 선출된 사령관들은 우리에게 우정어린 자들이다: 집정관들은 그들 자신을 가장 훌륭하게 내보인다: 우리는 가장 우정 깊고도 또 가장 정열적인 시민들을 치안관들로 가지고 있다, 도미티우스, 니기디우스, 멤미우스, 렌툴루스를: 다른 훌륭한 이들도 가졌지만, 이들 한 명 한 명을.
ostendunt : ostendo. display.
Quare magnum fac animum habeas et spem bonam.
그러므로 그대는 선한 영혼과 또한 희망을 가질 수 있도록 영혼을 담대히 하라.
De singulis tamen rebus quae cotidie gerantur faciam te crebro certiorem.
그렇지만 날마다 일어날 세세한 일들에 대하여 내가 너에게 자주 알려줄 것이다.
cotidie : adv. daily.
crebro : adv. frequently.
certiorem : certior subj. inform.
(original :
 si diem nobis Clodius dixerit, tota Italia concurret, ut multiplicata gloria discedamus; sin autem vi agere conabitur, spero fore studiis non solum amicorum, sed etiam alienorum ut vi resistamus. Omnes et se et suos amicos clientes, libertos servos, pecunias denique suas pollicentur. Nostra antiqua manus bonorum ardet studio nostri atque amore; si qui antea aut alienores fuerant aut languidiores, nunc horum regum odio se cum bonis coniungunt. Pompeius omnia pollicetur et Caesar, quibus ego ita credo, ut nihil de mea comparatione deminuam. Tribuni pl. designati sunt nobis amici; consules se optimos ostendunt; praetores habemus amicissimos et acerrimos cives Domitium, Nigidium, Memmium, Lentulum; bonos etiam alios, sed hos singulares: quare magnum fac animum habeas et spem bonam; de singulis tamen rebus, quae quotidie gerantur, faciam te crebro certiorem.)

-蟲-


+ Recent posts