c.f. http://frank.mtsu.edu/~rbombard/RB/Spinoza/ethica-front.html

      DEFINITIONES

I. Per causam sui intelligo id, cujus essentia involvit existentiam, sive id, cujus natura non potest concipi, nisi existens.

II. Ea res dicitur in suo genere finita, quæ alia ejusdem naturæ terminari potest. Ex. gr. corpus dicitur finitum, quia aliud semper majus concipimus. Sic cogitatio alia cogitatione terminatur. At corpus non terminatur cogitatione, nec cogitatio corpore.

III. Per substantiam intelligo id, quod in se est, & per se concipitur: hoc est id, cujus conceptus non indiget conceptu alterius rei, a quo formari debeat.

IV. Per attributum intelligo id, quod intellectus de substantia percipit, tanquam ejusdem essentiam consticuens.

V. Per modum intelligo substantiæ affectiones, sive id, quod in alio est, per quod etiam concipitur.

VI. Per Deum intelligo ens absolute infinitum, hoc est, substantiam constantem infinitis attributis, quorum unumquodque æternam, & infinitam essentiam exprimit.

      Explicatio

Dico absolute infinitum, non autem in suo genere; quicquid enim in suo genere tantum infinitum est, infinita de eo attributa negare possumus; quod autem absolute infinitum est, ad ejus essentiam pertinet, quicquid essentiam exprimit, & negationem nullam involvit.

VII. Ea res libera dicitur, quæ ex sola suæ naturæ necessitate existit, & a se sola ad agendum determinatur: Necessaria autem, vel potius coacta, quæ ab alio determinatur ad existendum, & operandum certa, ac determinata ratione.

VIII. Per æternitatem intelligo ipsam existentiam, quatenus ex sola rei æternæ definitione necessario sequi concipitur.

      Explicatio

Talis enim existentia, ut æterna veritas, sicut rei essentia, concipitur, proptereaque per durationem, aut tempus explicari non potest, tametsi duratio principio, & fine carere concipiatur.


      AXIOMATA

I. Omnia, quæ sunt, vel in se, vel in alio sunt.

II. Id, quod per aliud non potest concipi, per se concipi debet.

III. Ex data causa determinata necessario sequitur effectus, & contra, si nulla detur determinata causa, impossibile est, ut effectus sequatur.

IV. Effectus cognitio a cognitione causæ dependet, & eandem involvit.

V. Quæ nihil commune cum se invicem habent, etiam per se invicem intelligi non possunt, sive conceptus unius alterius conceptum non involvit.

VI. Idea vera debet cum suo ideato convenire.

VII. Quicquid ut non existens potest concipi, ejus essentia non involvit existentiam.


      PROPOSITIO I

Substantia prior est natura suis affectionibus.

      Demonstratio

Patet ex Definitione 3 & 5.


      PROPOSITIO II

Duæ substantiæ, diversa attributa habentes, nihil inter se commune habent.

      Demonstratio

Patet etiam ex Defin. 3. Unaquæque enim in se debet esse, & per se debet concipi, sive conceptus unius conceptum alterius non involvit.


      PROPOSITIO III

Quæ res nihil commune inter se habent, earum una alterius causa esse non potest.

      Demonstratio

Si nihil commune cum se invicem habent, ergo (per Axiom. 5) nec per se invicem possunt intelligi; adeoque (per Axiom. 4) una alterius causa esse non potest. Q.E.D.


      PROPOSITIO IV

Duæ, aut plures res distinctæ, vel inter se distinguuntur ex diversitate attributorum substantiarum, vel ex diversitate earundem affectionum.

      Demonstratio

Omnia, quæ sunt, vel in se, vel in alio sunt (per Axiom. 1), hoc est (per Defin. 3 & 5) extra intellectum nihil datur præter substantias, earumque affectiones. Nihil ergo extra intellectum datur, per quod plures res distingui inter se possunt præter substantias, sive quod idem est (per Defin. 4) earum attributa, earumque affectiones. Q.E.D.


      PROPOSITIO V

In rerum natura non possunt dari duæ, aut plures substantiæ ejusdem naturæ, sive attributi
.

      Demonstratio

Si darentur plures distinctæ, deberent inter se distingui, vel ex diversitate attributorum, vel ex diversitate affectionum (per Prop. præced.). Si tantum ex diversitate attributorum, concedetur ergo, non dari, nisi unam ejusdem attributi. At si ex diversitate affectionum, cum substantia sit prior natura suis affectionibus (per Prop. 1), depositis ergo affectionibus, & in se considerata, hoc est (per Defin. 3 & Axiom. 6) vere considerata, non poterit concipi ab alia distingui, hoc est (per Prop. præced.) non poterunt dari plures, sed tantum una. Q.E.D.


      PROPOSITIO VI

Una substantia non potest produci ab alia substantia.

      Demonstratio

In rerum natura non possunt dari duæ substantiæ ejusdem attributi (per Prop. præced.), hoc est (per Prop. 2), quæ aliquid inter se commune habent. Adeoque (per Prop. 3) una alterius causa esse nequit, sive ab alia non potest produci. Q.E.D.

      Corollarium

Hinc sequitur substantiam ab alio produci non posse. Nam in rerum natura nihil datur præter substantias, earumque affectiones, ut patet ex Axiom. 1 & Defin. 3 & 5. Atqui a substantia produci non potest (per Prop. præced.). Ergo substantia absolute ab alio produci non potest. Q.E.D.

      Aliter

Demonstratur hoc etiam facilius ex absurdo contradictorio. Nam si substantia ab alio posset produci, ejus cognitio a cognitione suæ causæ deberet pendere (per Axiom. 4); adeoque (per Defin. 3) non esset substantia.


      PROPOSITIO VII

Ad naturam substantiæ pertinet existere.

      Demonstratio

Substantia non potest produci ab alio (per Coroll. Prop. præced.); erit itaque causa sui, id est (per Defin. 1), ipsius essentia involvit necessario existentiam, sive ad ejus naturam pertinet existere. Q.E.D.


      PROPOSITIO VIII

Omnis substantia est necessario infinita.

      Demonstratio

Substantia unius attributi non, nisi unica, existit (per Prop. 5), & ad ipsius naturam pertinet existere (per Prop. 7). Erit ergo de ipsius natura, vel finita, vel infinita existere. At non finita. Nam (per Defin. 2) deberet terminari ab alia ejusdem naturæ, quæ etiam necessario deberet existere (per Prop. 7); adeoque darentur duæ substantiæ ejusdem attributi, quod est absurdum (per Prop. 5). Existit ergo infinita. Q.E.D.

      Scholium I

Cum finitum esse revera sit ex parte negatio, & infinitum absoluta affirmatio existentiæ alicujus naturæ, sequitur ergo ex sola Prop. 7 omnem substantiam debere esse infinitam.

      Scholium II

Non dubito, quin omnibus, qui de rebus confuse judicant, nec res per primas suas causas noscere consueverunt, difficile sit, demonstrationem Prop. 7 concipere; nimirum quia non distinguunt inter modificationes substantiarum, & ipsas substantias, neque sciunt, quomodo res producuntur. Unde fit, ut principium, quod res naturales habere vident, substantiis affingant; qui enim veras rerum causas ignorant, omnia confundunt, & sine ulla mentis repugnantia tam arbores, quam homines, loquentes fingunt, & homines tam ex lapidibus, quam ex semine, formari, &, quascunque formas in alias quascunque mutari, imaginantur. Sic etiam, qui naturam divinam cum humana confundunt, facile Deo affectus humanos tribuunt, præsertim quamdiu etiam ignorant, quomodo affectus in mente producuntur. Si autem homines ad naturam substantiæ attenderent, minime de veritate Prop. 7 dubitarent; imo hæc Prop. omnibus axioma esset, & inter notiones communes numeraretur. Nam per substantiam intelligerent id, quod in se est, & per se concipitur, hoc est, id, cujus cognitio non indiget cognitione alterius rei. Per modificationes autem id, quod in alio est, & quarum conceptus a conceptu rei, in qua sunt, formatur: quocirca modificationum non existentium veras ideas possumus habere; quandoquidem, quamvis non existant actu extra intellectum, earum tamen essentia ita in alio comprehenditur, ut per idem concipi possint. Verum substantiarum veritas extra intellectum non est, nisi in se ipsis, quia per se concipiuntur. Si quis ergo diceret, se claram, & distinctam, hoc est, veram ideam substantiæ habere, & nihilominus dubitare, num talis substantia existat, idem hercle esset, ac si diceret, se veram habere ideam, & nihilominus dubitare, num falsa sit (ut satis attendenti fit manifestum); vel, si quis statuat, substantiam creari, simul statuit, ideam falsam factam esse veram, quo sane nihil absurdius concipi potest; adeoque fatendum necessario est, substantiæ existentiam, sicut ejus essentiam, æternam esse veritatem. Atque hinc alio modo concludere possumus, non dari, nisi unicam, ejusdem naturæ, quod hic ostendere, operæ pretium esse duxi. Ut autem hoc ordine faciam, notandum est, I. veram uniuscujusque rei definitionem nihil involvere, neque exprimere præter rei definitæ naturam. Ex quo sequitur hoc II., nempe nullam definitionem certum aliquem numerum individuorum involvere, neque exprimere, quandoquidem nihil aliud exprimit, quam naturam rei definitæ. Ex. gr. definitio trianguli nihil aliud exprimit, quam simplicem naturam trianguli; at non certum aliquem triangulorum numerum. III. Notandum, dari necessario uniuscujusque rei existentis certam aliquam causam, propter quam existit. IV. Denique notandum, hanc causam, propter quam aliqua res existit, vel debere contineri in ipsa natura, & definitione rei existentis (nimirum quod ad ipsius naturam pertinet existere), vel debere extra ipsam dari. His positis sequitur, quod, si in natura certus aliquis numerus individuorum existat, debeat necessario dari causa, cur illa individua, & cur non plura, nec pauciora existunt. Si ex. gr. in rerum natura 20 homines existant (quos, majoris perspicuitatis causa, suppono simul existere, nec alios antea in natura exstitisse), non satis erit (ut scilicet rationem reddamus, cur 20 homines existant) causam naturæ humanæ in genere ostendere; sed insuper necesse erit, causam ostendere, cur non plures, nec pauciores, quam 20 existant; quandoquidem (per Notam III) uniuscujusque debet necessario dari causa, cur existat. At hæc causa (per Notam II & III) non potest in ipsa natura humana contineri, quandoquidem vera hominis definitio numerum vicenarium non involvit; adeoque (per Notam IV) causa, cur hi viginti homines existunt, & consequenter cur unusquisque existit, debet necessario extra unumquemque dari, & propterea absolute concludendum, omne id, cujus naturæ plura individua existere possunt, debere necessario, ut existant, causam externam habere. Jam quoniam ad naturam substantiæ (per jam ostensa in hoc Schol.) pertinet existere, debet ejus definitio necessariam existentiam involvere, & consequenter ex sola ejus definitione debet ipsius existentia concludi. At ex ipsius definitione (ut jam ex Nota II & III ostendimus) non potest sequi plurium substantiarum existentia; sequitur ergo ex ea necessario, unicam tantum ejusdem naturæ existere, ut proponebatur.


      PROPOSITIO IX

Quo plus realitatis, aut esse unaquæque res habet, eo plura attributa ipsi competunt.

      Demonstratio

Patet ex Defin. 4.


      PROPOSITIO X

Unumquodque unius substantiæ attributum per se concipi debet.

      Demonstratio

Attributum enim est id, quod intellectus de substantia percipit, tanquam ejus essentiam constituens (per Defin. 4), adeoque (per Defin. 3) per se concipi debet. Q.E.D.

      Scholium

Ex his apparet, quod, quamvis duo attributa realiter distincta concipiantur, hoc est, unum sine ope alterius, non possumus tamen inde concludere, ipsa duo entia, sive duas diversas substantias constituere; id enim est de natura substantiæ, ut unumquodque ejus attributorum per se concipiatur; quandoquidem omnia, quæ habet, attributa simul in ipsa semper fuerunt, nec unum ab alio produci potuit; sed unumquodque realitatem, sive esse substantiæ exprimit. Longe ergo abest, ut absurdum sit, uni substantiæ plura attributa tribuere; quin nihil in natura clarius, quam quod unumquodque ens sub aliquo attributo debeat concipi, &, quo plus realitatis, aut esse habeat, eo plura attributa, quæ & necessitatem, sive æternitatem, & infinitatem exprimunt, habeat; & consequenter nihil etiam clarius, quam quod ens absolute infinitum necessario sit definiendum (ut Defin. 6 tradidimus) ens, quod constat infinitis attributis, quorum unumquodque æternam, & infinitam certam essentiam exprimit. Si quis autem jam quærit, ex quo ergo signo diversitatem substantiarum poterimus dignoscere, legat sequentes Propositiones, quæ ostendunt in rerum natura non, nisi unicam substantiam, existere, eamque absolute infinitam esse, quapropter id signum frustra quæreretur.


      PROPOSITIO XI

Deus, sive substantia constans infinitis attributis, quorum unumquodque æternam, & infinitam essentiam exprimit, necessario existit.

      Demonstratio

Si negas, concipe, si fieri potest, Deum non existere. Ergo (per Axiom. 7) ejus essentia non involvit existentiam. Atqui hoc (per Prop. 7) est absurdum: Ergo Deus necessario existit. Q.E.D.

      Aliter

Cujuscunque rei assignari debet causa, seu ratio, tam cur existit, quam cur non existit. Ex. gr. si triangulus existit, ratio, seu causa dari debet, cur existit; si autem non existit, ratio etiam, seu causa dari debet, quæ impedit, quominus existat, sive quæ ejus existentiam tollat. Hæc vero ratio, seu causa, vel in natura rei contineri debet, vel extra ipsam. Ex. gr. rationem, cur circulus quadratus non existat, ipsa ejus natura indicat; nimirum, quia contradictionem involvit. Cur autem contra substantia existat, ex sola etiam ejus natura sequitur, quia scilicet existentiam involvit (vide Prop. 7). At ratio, cur circulus, vel triangulus existit, vel cur non existit, ex eorum natura non sequitur, sed ex ordine universæ naturæ corporeæ; ex eo enim sequi debet, vel jam triangulum necessario existere, vel impossibile esse, ut jam existat. Atque hæc per se manifesta sunt. Ex quibus sequitur, id necessario existere, cujus nulla ratio, nec causa datur, quæ impedit, quominus existat. Si itaque nulla ratio, nec causa dari possit, quæ impedit, quominus Deus existat, vel quæ ejus existentiam tollat, omnino concludendum est, eundem necessario existere. At si talis ratio, seu causa daretur, ea, vel in ipsa Dei natura, vel extra ipsam dari deberet, hoc est, in alia substantia alterius naturæ. Nam si ejusdem naturæ esset, eo ipso concederetur dari Deum. At substantia, quæ alterius esset naturæ, nihil cum Deo commune habere (per Prop. 2), adeoque neque ejus existentiam ponere, neque tollere posset. Cum igitur ratio, seu causa, quæ divinam existentiam tollat, extra divinam naturam dari non possit, debebit necessario dari, siquidem non existit, in ipsa ejus natura, quæ propterea contradictionem involveret. Atqui hoc de Ente absolute infinito, & summe perfecto affirmare, absurdum est; ergo nec in Deo, nec extra Deum ulla causa, seu ratio datur, quæ ejus existentiam tollat, ac proinde Deus necessario existit. Q.E.D.

      Aliter

Posse non existere impotentia est, & contra posse existere potentia est (ut per se notum). Si itaque id, quod jam necessario existit, non nisi entia finita sunt, sunt ergo entia finita potentiora Ente absolute infinito: atque hoc (ut per se notum) absurdum est; ergo vel nihil existit, vel Ens absolute infinitum necessario etiam existit. Atqui nos, vel in nobis, vel in alio, quod necessario existit, existimus (vide Axiom. 1 & Prop. 7). Ergo Ens absolute infinitum, hoc est (per Defin. 6), Deus necessario existit. Q.E.D.

      Scholium

In hac ultima Demonstratione Dei existentiam a posteriori ostendere volui, ut Demonstratio facilius perciperetur; non autem propterea, quod ex hoc eodem fundamento Dei existentia a priori non sequatur. Nam, cum posse existere potentia sit, sequitur, quo plus realitatis alicujus rei naturæ competit, eo plus virium a se habere, ut existat; adeoque Ens absolute infinitum, sive Deum infinitam absolute potentiam existendi a se habere, qui propterea absolute existit. Multi tamen forsan non facile hujus demonstrationis evidentiam videre poterunt, quia assueti sunt, eas solummodo res contemplari, quæ a causis externis fluunt; & ex his, quæ cito fiunt, hoc est, quæ facile existunt, eas etiam facile perire vident, & contra eas res factu difficiliores judicant, hoc est, ad existendum non adeo faciles, ad quas plura pertinere concipiunt. Verum, ut ab his præjudiciis liberentur, non opus habeo hic ostendere, qua ratione hoc enunciatum, quod cito fit, cito perit, verum sit, nec etiam, an respectu totius naturæ omnia æque facilia sint, an secus. Sed hoc tantum notare sufficit, me hic non loqui de rebus, quæ a causis externis fiunt, sed de solis substantiis, quæ (per Prop. 6) a nulla causa externa produci possunt. Res enim, quæ a causis externis fiunt, sive eæ multis partibus constent, sive paucis, quicquid perfectionis, sive realitatis habent, id omne virtuti causæ externæ debetur, adeoque earum existentia ex sola perfectione causæ externæ, non autem suæ oritur. Contra, quicquid substantia perfectionis habet, nulli causæ externæ debetur; quare ejus etiam existentia ex sola ejus natura sequi debet, quæ proinde nihil aliud est, quam ejus essentia. Perfectio igitur rei existentiam non tollit, sed contra ponit; imperfectio autem contra eandem tollit, adeoque de nullius rei existentia certiores esse possumus, quam de existentia Entis absolute infiniti, seu perfecti, hoc est, Dei. Nam quandoquidem ejus essentia omnem imperfectionem secludit, absolutamque perfectionem involvit, eo ipso omnem causam dubitandi de ipsius existentia tollit, summamque de eadem certitudinem dat, quod mediocriter attendenti perspicuum fore credo.


P.2. 실체의 개념은 그 실체가 무엇인지에 대한 대답이고 즉 실체를 피정의항으로 하는 정의항이며 곧 그 실체의 본질이다. 그리고 속성은 이러한 본질로서의 개념을 구성하는 요소로서 지성이 지각하는 것이다(D.4.). 그런데 실체는 자신 안에 있으며 자신을 통해 생각된다(D.3.). 이제 서로 다른 실체 A와 B가 있다고 가정해 보자. 이 경우 A와 B는 모두 그 자신을 통해서 생각된다. 다시 말해 A가 무엇인지를 정의하는 개념을 이루는 속성은 A 아닌 다른 어떤 것을 정의하는 개념에도 포함되지 않는다. 왜냐하면 그렇지 않을 경우 A의 개념을 이루는 속성이 포함된 A 아닌 다른 것의 개념이 A를 생각할 때 필연적으로 따라 나오기 때문이다. 그러나 이는 D.3.에 위배된다. 이는 B의 경우에도 마찬가지이다. 그렇게 되면 A와 B는 더 이상 실체가 아니고 이는 처음의 가정에 위배된다. 따라서 실체 A의 본질을 이루는 속성은 A 아닌 다른 어떤 실체의 본질을 이루는 속성과도 같지 않다. 이는 B의 경우에도 같다. 따라서 서로 다른 둘 이상의 실체들이 같은 속성을 가질 수 없다.
P.3. 결과에 대한 인식은 원인에 대한 인식에 의존하고 이를 포함한다(A.4.). A.5.에 따라 서로 공통으로 가진 것이 없는 것들은 그것들 각각의 개념들이 서로를 포함하지 않는다. 포함관계가 성립하지 않는다면 원인과 결과의 관계도 성립하지 않는다. 따라서 서로 공통으로 가진 것이 없는 것들 사이에서는 인과관계가 성립하지 않는다.

P.2.는 서로 다른 속성은 가진 두 실체가 공통점을 가질 수 없다는 것이다. P.5.는 동일한 본성이나 속성을 지니는 둘 이상의 실체들이 있을 수 없다는 것이다. 구분은 속성을 통해서나 양태를 통해 이루어진다. 만일 '둘 이상'으로서 서로 구분 가능한 실체'들'이 있다면 그것들은 속성으로 다르거나 양태로 다를 것이다. 속성이 다르면 전혀 다른 실체이다(P.2.에 의해). 양태가 다를 경우 이는 실체들을 구분하기에 부족하다(D.5.에 의해, 실체는 양태에 논리적으로 선행하므로). 따라서 동일한 속성을 지닌 둘 이상의 실체는 있을 수 없다.

P.6. P.2.와 P.3.에 의하여 서로 다른 실체들 사이에는 인과관계가 성립하지 않는다. 왜냐하면 서로 다른 두 실체들이 서로 '다르며' 그 각각이 '실체'인 한에서 그것들은 공통으로 가지는 것이 없고 그렇다면 그것들의 개념들이 상호에 포함관계를 성립시킬 수 없기 때문이다.

P.6. P.7. 에 따라 실체는 다른 실체를 원인으로 가질 수 없다. 또한 D.5.에 따라 양태는 실체의 원인일 수 없다. 그렇다면 실체는 자기원인이다. 그러므로 D.1.에 따라 실체는 그 본질이 존재를 포함하지 않거나 존재하지 않는다면 그 본성을 이해할 수 없는 것이다. 자기원인인 한에서 실체는 본성상 존재를 포함한다.

P.8. 동일한 속성을 지닌 둘 이상의 실체는 있을 수 없다(P.5.에 따라). 그러므로 D.2.에 따라 한 실체는 다른 실체에 의해 제한될 수 없다. 따라서 실체인 한 그 실체는 무한하다(D.2.에 의해).

P.9. 본성이 존재를 포함하는 것, 고로 존재하는 것, 즉 실체는 그 자신에 동일한 하나의 속성에 의해 독립적이 됨으로써 타자와 상호에 성립하는 인과와 모순됨으로써 스스로 존재하게 된다. 다시 이러한 존재함, 혹은 실재성이 더 '많다'라고 한다면 그것은 독립적이고 절대적이며 무한한 속성의 '수'를 더 많이 가진다는 것과 같다. 그러므로 D.4.에 따라 더 많이 존재하는 것은 더 많은 속성들을 가진다.

P.10. 한 실체에 대해 '그것이 무엇인가'라는 물음을 던져 그에 대한 답으로 성립하는 개념이 곧 본질이다. 그리고 이러한 본질을 구성하는 것으로 지성이 지각하는 것이 속성이다. P.2.와 P.3.에 따라 동일한 속성을 서로 다른 실체가 공유할 수 없고 따라서 하나의 속성은 하나의 실체에만 속한다. 따라서 하나의 속성은 바로 그 실체 이외의 다른 어떤 실체를 통해서도 생각되거나 이해될 수 없다.

오직 하나의 실체만이 있고 그 실체는 각기 무한한 본질을 표현하는 무한한 속성들을 지니며 이렇듯 절대적으로 무한한 실체는 곧 신이다. 그 신은 자기원인이거나 혹은 다른 것에 의해 그 존재의 이유가 설명되어야 하는데 오직 신 자신만이 있고 다른 실체는 있을 수 없으므로 신은 자기원인이다. 자기원인은 본질에 존재를 포함하므로 신은 존재한다. 따라서 오직 신만이 존재한다.

문제는 서로 다른 둘 이상의 실체들 사이에서 공유되는 동일한 성질은 있을 수 없다는 것이다. 혹은 동일한 성질을 공유하는 둘 이상의 실체들이 양립할 수 없다는 점이다. 만약 신이 존재하고 특히나 절대적으로 무한하게 존재한다면 도대체 신이 지니지 않은, 신이 지닌 것과 다른 속성을 단 하나라도 지님으로써 그것을 본질로 삼아 자기 원인에 의하여 자기 자신으로 귀결하는 신 아닌 다른 실체가 있을 수 있겠는가? 그러나 속성은 실체에 의해 서술되는 한에서만 존재하지 않는가? 그렇다면 한 실체의 속성이 다른 실체의 속성과 애초에 같을 가능성 자체가 있는가? 실체가 무한히 많다 하더라도 또 그 실체들이 무한한 속성들을 지니고 무한한 양태들을 드러낸다 하더라도 그 각각이 전혀 중첩되지 않을 가능성은 없는가? 그런데 속성은 지성이 실체의 본질을 구성하는 것으로 지각하는 것이다. 그 속성이 무엇인가? 본질, 어떤 실체의 개념은 무엇인가? 지금 혹시 이 논의에서 속성과 양태가 혼동되고 있지는 않은가? 물론 스피노자에 대한 이러한 반론과 별도로 후대에 제기된 반론들은 타당하다. 그것이 타당한 한에서 그러한 반론들을 지금 고려하는 것이 역시대착오적인 오류를 범하는 것은 아니지 않은가? 왜 양태들이 하필이면 어떤 특정한 한 실체에 귀속되어야만 하는가? 어떤 실체에는 귀속되면서 다른 실체에는 귀속되지 않는 양태들을 그와 반대되는 양태들 혹은 그 부정이 되는 양태들과 나누는 기준은 무엇인가? 혹은 보편양화사가 존재함축을 지니지 않는다는 점을 이 시대의 배경 속에서는 전혀 말할 수 없는가? '~이라는 것'과 '~이 있다는 것'은 다르지 않은가? 혹은 양태들을 인식함이 없이 어떤 것의 실재를 인식한다는 것은 불가능하지 않은가? 생각 속의 동전과 손 안의 동전은 같은가? 그러나 애초에 왜 이러한 논의들 속에서 신의 권능과 영광이 고려되어야만 하는가? 과학이 종교를 대체하는 시대, 이런 말은 이상하다. 그러나 자연과학에 대한 기본적인 이해가 결여된 사람들의 경우에 한하여 그들이 모든 논의(가치의 문제, 실천의 문제, 뭔가 그런 문제들)에 '과학적이어야 한다'라고 뇌까릴 경우에 그 오해된 자연과학은 저 철학에서 분탕질을 치는 신이라는 허상과 마찬가지 아닌가? 그러나 반대로 제대로 이해된 자연과학이 인식의 가장 상식적이고 건전하며 확고한 토대로 바라보는 '경험'의 중요성을 강조하듯 신과 종교 또한 무언가 놓치지 말아야 할 어떤 토대나 기반을 함축하고 있는 것은 아닌가? 그렇다면 종교 또한 오해되었나? 그러나 종교가 이와 같은 인식의 영역에서 뭔가 '제대로 이해되어야 하는 이유' 같은 것을 가지는가? 그냥 선하게 사랑하며 불안에 떨지 않고 살다 가는 것, 그것에 어떤 논증과 분석이 필요한가? 한 개인의 만족은 마약으로도 성취 가능한 것 아닌가? 그러한 '행복'이 잘못되었다, 그런 주장은 정당화될 수 있는가?

... 그냥 뻘소리를 지껄여 보고 싶었음.

-蟲-

+ Recent posts