Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque nonnullis locis vado transitur. extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone A. Gabinio consulibus.

모두 두 길들이 있었다, 그 길들로 그들이 고국으로부터 떠날 수 있는: 한 길은 세쿠아노스를 통해서, 협소하고 험한, 유라 산과 로다누스 강 사이, 간신히 한 번에 수레 한 대만 지날, 그렇지만 매우 오래된 산이 솟아 있었다, 쉽사리 매우 소수만으로도 방어할 수 있었을 만큼; 다른 한 길은 우리 지역을 통해, 훨씬 더 쉽고 자유롭게, 왜냐하면 헬웨티인들과 알로브로게스의 국경들 사이로, 그 알로브로게스인들이 근래에 정복되었던, 로다누스 강이 흐르고 몇몇 지역들에서 강으로 가로질러지기 때문이다. 알로브게스의 가장 먼 마을이자 헬웨티인들의 영토에서 가장 가까운 것(마을)은 게네와이다. 이 마을로부터 헬웨티로 다리가 이른다.

 

Caesari cum id nuntiatum esset eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat—erat omnino in Gallia ulteriore legio una—; pontem qui erat ad Genavam iubet rescindi. ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum; rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat. tamen, ut spatium intercedere posset, dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum; si quid vellent, ad Id. Apr. reverterentur.

 

-작성중-

+ Recent posts