Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum¹ unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui² ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garunna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu³ atque humanitate provinciae longissime absunt minimeque ad eos mercatores saepe commeant⁴ atque ea, quae ad effeminandos animos pertinent, important proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garunna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garunna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinet, spectat inter occasum solis et septentriones.

갈리아 전체는 세 부분으로 나뉘어 있다, 그 부분들의 하나를 벨가이들이 살고, 다른 하나를 아퀴타니들이, 세번째를 바로 그들의 말로 켈타이, 우리들의 것(말)으로 갈리라고 불리는 이들이 사는. 이 모든 사람들은 언어로, 제도들로, 법들로 그들 자신들 사이에서 다르다. 갈리인들을 아퀴타니아로부터 가룬나 강이, 벨가이인들로부터 마트로나 강과 세쿠아나 강이 나눈다. 벨가이들이 이들 전체에서 가장 강력하다, 그러니까(?) 속주의 교양과 문화에서 가장 멀리 떨어져 있고 최소한으로 상인들이 그들에게 종종 드나들며 이것들을, 그것들이 정신을 여성스럽게 만드는 경향이 있는, 수입하고 가장 가까이 게르만이들이 있기 때문이다, 그들이 레누스 강에 걸쳐서 거주하는, 그들과 함께 지속적으로 전쟁을 일으키는. 어떤 이유로 헬웨티인들은 또한 나머지 갈리인들을 용기로 능가한다, 왜냐하면 그들이 거의 매일 게르마니들과의 전투로 긴장하기 때문이다, 그들의 국경들에서 그들을 쫓아내거나 바로 그들 자신이 그들의 국경에서 전쟁을 일으켜서. 이것들 중 일부는, 그것을 갈리인들이 했다고 이야기되는, 로다누스 강에서 시작했다, 가룬나 강으로, 바다로, 벨가이들의 국경으로 둘러싸이는, 또한 세쿠아니스와 헬웨티스로부터 레누스 강에 가깝고, 북극성으로 뻗었다.

 

-蟲-

+ Recent posts