§ 20 neque enim quisquam est tam aversus a Musis, qui non mandari versibus aeternum suorum laborum facile praeconium patiatur.
왜냐하면 그 누구도 무사이 여신들로부터 그렇게 등돌리진 않았기 때문입니다, 그 자신의 노력들에 대한 선포가 영원토록 언어들에 위임되는 것을 쉽사리 받아들이지 않을 자로서.
mandari : mando inf. pass. entrust, order.

Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur, quod acroama aut cuius vocem libentissime audiret: “Eius, a quo sua virtus optime praedicaretur”.
저 테미스토클레스, 아테네에서 가장 훌륭한 사내가, (다음과 같이) 말했다고 사람들은 말합니다, 그가 어떤 암송자 혹은 그의 목소리를 가장 기쁘게 들을지에 대해 질문받았을 때 : "그에 의해 그 자신의 탁월함이 최선으로 선언되는 그런 자의 것을."
acroama : that which is heard with pleasure.

itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea, quae gesserat, posse celebrari.
그러므로 저 마리우스 또한 같은 식으로 훌륭하게 루키우스 플로티우스를 평가하였습니다, 그의 재능으로 그가 내놓았던 것이 평가될 수 있다고 생각했습니다.
dilexit : diligo pf. love, hold dear, esteem.


§ 21 Mithridaticum vero bellum, magnum atque difficile et in multa varietate terra marique versatum, totum ab hoc expressum est.
실제로 미트리다테스 전쟁, 대단히 어렵고 또한 수많은 여러 땅과 바다에 연루된, 그 전쟁 전체가 이 사람에 의해 묘사되었습니다.

qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant.
그 책들은 단지 가장 용맹하고 가장 빛나는 사내 루키우스 루쿨루스뿐만 아니라 실로 또한 로마 시민의 이름까지 빛냅니다.

populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa naturae regione vallatum; populi Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit; populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam.
왜냐하면 로마 시민은 루쿨루스의 지휘로 폰투스를, 일찍이 왕실의 재원과 자연 지형 자체로 둘러쌓여 있는 폰투스를 열어냈기 때문입니다; 로마 시민의 군대는 바로 그 지휘자와 최대한도 아닌 힘으로 아르메니아의 헤아릴 수 없이 많은 병력을 완파했습니다; 로마 시민의 명성은 가장 친애하는 퀴지쿠스인들의 도시가 그 장군의 방책으로 왕실의 모든 공격과 전체 전쟁의 입과 목으로부터 구조되었고 또 보호받았다는 것입니다.
aperuit : aperio pf. uncover, explain, reveal.
imperante : impero part. abl. order, rule.
regiis : regia. palace, castle, fortress.
vallatum : vallo pf. pass. surround.
exercitus : army.
fudit : fundo pf. overthrow, overcome, rout, vanquish.

nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante cum interfectis ducibus depressa hostium classis et incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis; nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi.
우리의 그 일은 언제까지나 이야기되고 회자될 것입니다, 루키우스 루쿨루스가 싸우고 적장들이 도륙당하고 적들의 함대가 침몰당했을 때 테네도스에서의 우리의 저 믿기 힘든 해전은; 그 전리품들이 우리들의 것들이고, 그 기념물들이 우리들의 것들이며, 그 승전보들이 우리들의 것들입니다.
dimicante : dimico part. fight, battle. struggle.
interfectis : interficio pf. pass. kill, destroy.
classis : class, grade, navy, group.

quae quorum ingeniis efferuntur, ab eis populi Romani fama celebratur.
그들의 재능에 의해 이런 일들이 수행되는 이들, 그들에 의해 로마 시민의 명성이 기려집니다.


§ 22 carus fuit Africano superiori noster Ennius; itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore.
우리의 엔니우스는 위대한 아프리카누스에게 흡족한 자였습니다: 따라서 스키피우스 사람들의 묘지에조차 그가 대리석으로 세워졌다고 여겨집니다.
sepulcro : sepulcrum. grave, tomb.

at eis laudibus certe non solum ipse qui laudatur, sed etiam populi Romani nomen ornatur.
또한 그에 대한 칭송들로써 물론 비단 칭송받는 자 자신만이 아니라, 또한 로마 시민의 이름까지 장식됩니다.

in caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur.
하늘로 이 사람의 선조 카토가 고양됩니다; 대단한 존경이 로마 시민의 일들에 더해집니다.

omnes denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur.
끝으로 저 막시무스, 마르켈루스, 풀위우스의 모든 사람들이 빠짐없이 우리들 모두의 공통의 칭송으로 찬양받습니다.

[X] ergo illum, qui haec fecerat, Rudinum hominem, maiores nostri in civitatem receperunt: nos hunc Heracliensem, multis civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum, de nostra civitate eiciemus?
그러므로 이 일을 해낸 저 루디아이 사람을 우리의 선조들께서 도시 내로 받아들이셨습니다: 우리는 이 헤라클레아 사람을, 많은 도시들에 의해 추구된 자를, 한 편 이 곳에서 법령에 의해 정립된 자를, 우리의 도시로부터 내칠 것입니까?

§ 23 nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi, quam ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur.
왜냐하면 만일 누군가 그리스의 문장들로부터, 라틴의 문장들보다, 더 적은 성과가 획득된다고 생각한다면, 그는 지극히 잘못하고 있는데, 그 이유는 그리스의 작품들은 거의 모든 국가들에서 읽히고, 라틴의 작품들은 그들 자신들의 좁은 한계로 확실히 제한되기 때문입니다.
propterea quod : because.

qua re si res eae, quas gessimus, orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo [minus] manuum nostrarum tela pervenerint, eodem gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis populis, de quorum rebus scribitur, haec ampla sunt, tum eis certe, qui de vita gloriae causa dimicant, hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum.
이런 이유로 만일 우리가 수행해낸 그러한 일들이 세계의 지역들로 한정된다면, 우리는 바라야 합니다, 우리 손의 창들이 닿았을, 바로 그 영광과 명성을 관통하기를, 왜냐하면 그들의 일들에 대하여 기록되는 그 바로 그 사람들에게 이러한 일들이 영광스러울 뿐만 아니라, 확실히 그들에게도, 영광으로 인해 삶에 대해 투쟁하는 그들에게도, 이것은 위험들과 고난들에 대한 최상의 자극제이기 때문입니다.
gessimus : gero pf. 1pl.
tela : telum. spear. weapon.
pervenerint : pervenio subj. pf. come to, reach, arrive.
penetrare : penetro inf. penetrate.
dimicant : dimico. fight. struggle.
incitamentum : incentive, stimulus.

§ 24 quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur!
얼마나 자신의 일들에 대한 얼마나 많은 작가들을 저 위대한 알렉산더가 그 자신의 곁에 두었다고 이야기되는지!

atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: “O fortunate” inquit “adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!”.
그리고 그럼에도 저 사람은, 시게움에서 아킬레스의 무덤 앞에 섰을 때: "축복받은 청년이여, 그대의 용맹에 대해 호메로스라는 전령을 찾은 자여!" 라고 말했습니다.
astitisset : asto plpf. subj. stand at/on/by.
praeconem : herald, crier.
inveneris : invenio pf. subj.

et vere. nam nisi illi ars illa exstitisset, idem tumulus, qui corpus eius contexerat, nomen etiam obruisset.
또한 진정으로 그러합니다. 왜냐하면 저 사람에게 저 작품이 나타나지 않았더라면, 그의 육신이 묻힌 바로 그 무덤은 그 이름마저 묻어 버렸을 것이기 때문입니다.
ars : 8. Artistic achievement.
exstitisset : exsisto plpf. subj. step out, appear.
contexerat : contego plpf. cover up, hide. bury/entomb.
obruisset : obruo plpf. subj. cover up, hide. bury/entomb.

quid? noster hic Magnus, qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt?
어떻습니까? 우리의 이 마그누스, 그의 용맹에 그 운명을 맞추었던 자는, 그의 전기작가인 뮈틸레네의 테오파네스에게, 보병들의 집회에서 시민권을 선사하였지 않습니까? 또 우리의 저 강력한 사내들, 하지만 투박한 자들이자 병사들인 자들은, 영광의 어떤 달콤함으로 추동되어 마치 그 자의 칭송들에 동참하는 자들인냥 대단한 환호로써 저 일을 인정하였지 않습니까?
adaequavit : adaequo pf. equalize. compare.
contione : assembly.
commoti : commoveo pf. pass. part.
participes : particeps. sharer, partaker.
clamore : shout, loud shouting. applause.
approbaverunt : approbo pf. approve, commend.

§ 25 itaque, credo, si civis Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore civitate donaretur perficere non potuit!
따라서, 제가 믿기로, 만일 아르키아스가 법률로써 로마시민이 아니라면, 그 어떤 장수에 의해서도 시민권이 부여되는 일은 이루어질 수 없었을 것입니다!

Sulla, cum Hispanos donaret et Gallos, credo, hunc petentem repudiasset!
술라는, 히스파누스인들과 갈루스인들에게 부여했었을지라도, 제가 생각하기로는, 이러한 요구는 거절하였을 것입니다!

quem nos in contione videmus, cum ei libellum malus poeta de populo subiecisset, quod epigramma in eum fecisset, tantummodo alternis versibus longiusculis, statim ex eis rebus, quas tunc vendebat, iubere ei praemium tribui, sub ea condicione, ne quid postea scriberet.
우리는 그를 집회에서 보고 있습니다, 그에게 한 저급한 시인이 사람들에 대하여 소책자를 제공했었을 때, 그의 경구로 이루어진 책자를, 단지 교차된 좀 더 긴 구절들로 이루어진, 즉시 그 당시 그 시인이 판매하고 있었던 그의 것들로부터, 그 시인에게 보상이 주어지기를 요청하는 것을, 그 시인이 이후로 어떤 것도 쓰지 않을 그런 조건 하에서 말입니다.
subiecisset: subicio plpf. subj. to hand to, supply.
fecisset : facio plpf. subj.
longiusculis : a little longer.
vendebat : vendo impf. sell, vend.
praemium : prize.
tribui : tribuo inf. pass. divide, bestow, attribute.

qui sedulitatem mali poetae duxerit aliquo tamen praemio dignam, huius ingenium et virtutem in scribendo et copiam non expetisset?
저급한 시인의 노력이 어떤 보상에 합당하다 생각했을 사람이, 여기 이 사람의 글쓰기에 대한 재능과 가치와 풍부함을 구하지 않았겠습니까?
sedulitatem : assiduity.
expetisset : expeto plpf. subj.

§ 26 quid? a Q. Metello Pio, familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisset?
어떻습니까? 가장 친밀한 그의 사람인 퀸투스 메텔루스 피우스에게서, 도시에 많은 것들을 선사했던 그로부터도, 그 자신 스스로도 루쿨루스 사람들을 통해서도 그는 성취할 수 없었던 것입니까?
impetravisset : impetro plpf. subj. obtain, succeed.

qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet, ut etiam Cordubae natis poetis, pingue quiddam sonantibus atque peregrinum, tamen auris suas dederet.
그는 특히 어떤 식으로든 그 자신의 일에 대한 것이 기록되기를 바랐습니다, 심지어 코르두바 출신의 시인들에게조차, 어떤 멍청하고도 이상한 것을 소리내는 그런 자들에게조차, 그럼에도 그 자신의 귀를 기울였었을 만큼 말입니다.
praesertim : especially, particulary.
pingue : pinguis, pingue. fat, rich, dull, stupid.
sonantibus : sono part. make a noise. express.
peregrinum : peregrinus. foreign, alien.

[XI] neque enim est hoc dissimulandum, quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur.

ipsi illi philosophi, etiam illis libellis, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt: in eo ipso, in quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari de se ac nominari volunt.


§ 27 Decimus quidem Brutus, summus vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum aditus exornavit suorum.

iam vero ille, qui cum Aetolis Ennio comite bellavit, Fulvius, non dubitavit Martis manubias Musis consecrare.

qua re in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati iudices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere.


§ 28 atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriae – nimis acri fortasse, verum tamen honesto – vobis confitebor.

nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius aeque imperi et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit.

quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum †ad<h>ortavi†.

nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, iudices, quid est quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus?


§ 29 certe si nihil animus praesentiret in posterum et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptumst, eisdem omnis cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens de ipsa vita dimicaret.

nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae noctis ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam.


[XII] § 30 an vero tam parvi animi videamur esse omnes, qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur, ut, cum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur?

an statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt: consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multo malle debemus summis ingeniis expressam et politam?

ego vero omnia, quae gerebam, iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam.

haec vero sive a meo sensu post mortem afutura est, sive – ut sapientissimi homines putaverunt – ad aliquam mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.


§ 31 qua re conservate, iudices, hominem pudore eo, quem amicorum videtis comprobari cum dignitate tum etiam vetustate; ingenio autem tanto, quantum id convenit existimari, quod summorum hominum ingeniis expetitum esse videatis; causa vero eius modi, quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur.

quae cum ita sint, petimus a vobis, iudices, si qua non modo humana, verum etiam divina in tantis ingeniis commendatio debet esse, ut eum, qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis daturum esse profitetur, estque ex eo numero, qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque dicti, sic in vestram accipiatis fidem, ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.


§ 32 quae de causa pro mea consuetudine breviter simpliciterque dixi, iudices, ea confido probata esse omnibus.

quae †ferme <aliena> a me<a>† iudicialique consuetudine et de hominis ingenio et communiter de ipsius studio locutus sum, ea, iudices, a vobis spero esse in bonam partem accepta; ab eo, qui iudicium exercet, certo scio.

-작성중-

+ Recent posts