Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque nonnullis locis vado transitur. extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone A. Gabinio consulibus.

모두 두 길들이 있었다, 그 길들로 그들이 고국으로부터 떠날 수 있는: 한 길은 세쿠아노스를 통해서, 협소하고 험한, 유라 산과 로다누스 강 사이, 간신히 한 번에 수레 한 대만 지날, 그렇지만 매우 오래된 산이 솟아 있었다, 쉽사리 매우 소수만으로도 방어할 수 있었을 만큼; 다른 한 길은 우리 지역을 통해, 훨씬 더 쉽고 자유롭게, 왜냐하면 헬웨티인들과 알로브로게스의 국경들 사이로, 그 알로브로게스인들이 근래에 정복되었던, 로다누스 강이 흐르고 몇몇 지역들에서 강으로 가로질러지기 때문이다. 알로브게스의 가장 먼 마을이자 헬웨티인들의 영토에서 가장 가까운 것(마을)은 게네와이다. 이 마을로부터 헬웨티로 다리가 이른다.

 

Caesari cum id nuntiatum esset eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat—erat omnino in Gallia ulteriore legio una—; pontem qui erat ad Genavam iubet rescindi. ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum; rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat. tamen, ut spatium intercedere posset, dum milites quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum; si quid vellent, ad Id. Apr. reverterentur.

 

-작성중-

Post eius mortem nihilominus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis exeant.

그의 죽음 이후로도 헬웨티인들은 그들이 하고자 결정하였던 것을 감행한다, 그들 자신의 국경들로부터 나아가기 위해.

ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt, frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent.

그들이 스스로 이미 이 일을 위하여 준비되었다고 생각했을 때, 그들의 모든 영지들을 수로 약 12곳, 촌락들을 대략 400곳, 나머지 사유 건물들을, 모든 식량을, 자신들이 휴대한 것을 제외한, 불태운다, 집으로 귀환할 희망의 파괴 모든 위험들을 견뎌내기에 더욱 준비된 자들이 되도록; 세 달 동안

 

se + paratos esse : acc + pass pf inf.

praeter : w.acc. except.

subeunda : subeo gerundive.

 

persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.

그들은 라우라키와 툴링기 그리고 라토브리기

 

 

-작성중-

Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat ut igni cremaretur. die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coegit et omnes clientes obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit; per eos ne causam diceret se eripuit. cum civitas ob eam rem incitata armis ius suum exsequi conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.

이러한 것들이 밀고자를 통해 헬웨티인들에게 폭로되었다.  그들은 그들 자신의 관습으로 오르게토릭스가 변론하도록 강제했다; 그가 형량을 선고 받음에 따라 그는 화형 당하는 것이 불가피하였다.  재판이 확정된 그 날 오르게토릭스는 재판으로 그의 모든 가신을, 10,000 명 가까이 되는, 사방에서 호출하였고 그 자신의 모든 하인들과 농노들을, 그가 엄청난 수의 그들을 가졌던, 같은 곳으로 모았다; 이들을 통해서 그는 그 자신을 변론하지 않도록 구해냈다. 이러한 것들에 자극받은 시민들이 군사력으로 그들의 법을 주장하고 있었고 치안관이 영지들로부터 군중을 부르고 있던 때에, 오르게토릭스는 죽었다; 의심의 여지는 없었다, 헬웨티인들이 그리 여겼듯이, 그 자신이 스스로 자살했다는 것은.

per : through, across. w.acc.

indicium : information, evidence, any mark, sign, token.

enuntiata : enuntio -are. enuntiatum -i. disclosed.

ex : out of, from within. w.abl.

vinculis : imprisonment.

causam dicere : to plead one's case

coegerunt : cogo. pf. to compel.

damnatum : damno. to condemn.

sequi : sequor, -i, secutus sum. to follow, ensue; to befall.

oportebat : oportet, ere, uit. it is right, it is necesary.

ignis : fire.

cremo : burn. ; igni cremaretur : to burn to death

constituta : to settle, place, station, fix, decide.

dictio : pleading ; causae dictio : trial.

incitata : incito, -are, avi, atum. excite, encourage, arouse, enrage.

ius : right, law; rights; authority, sphere of authority

exsequi : exsequor, -i, -secutus sum; to carry out, assert.

conaretur : conor, -ari, -atus sum;  try, attempt.

mortuus est : morior, mori, mortuus sum. to die.

 

-蟲-

His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt, in tertium annum profectionem lege confirmant. ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. is sibi legationem ad civitates suscepit. in eo itinere persuadet Castico Catamantaloedis filio Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et ab senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerat; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat. perfacile factu esse illis probat conata perficere propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium, quin totius Galliae plurimum Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum confirmat. hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.

 

-작성중-

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. is M. Messala [et P.] M. Pisone consulibus¹ regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent²: perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent³, totius Galliae imperio potiri. id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit, altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios, tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. his rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum ccxl, in latitudinem clxxx patebant.

오르게토릭스는 헬웨티우스에서 오랫동안 가장 유명하고 가장 부유하였다. 그는 M.메살라 M. 피소네 집정관들이었을 때 왕정의 야망으로 이끌려 귀족의 연맹을 만들었고 국가를 설득했다, 그들 자신의 국경으로 모든 재산을 가지고 떠나도록 : 아주 쉬울 것이다, 그들은 용기에 모든 것들로 특출나기 때문에, 갈리아인들 전체의 주권에 지배가 되기는. 그것을 이렇게 쉬운 것으로 저들에게 설득했다, 왜냐하면 그들이 모든 면에서 헬웨티우스의 지역의 자연으로 감싸이기 때문이다: 그 한 자연은 매우 넓고도 매우 깊은 레노(라인) 강 일부에 의해서, 그 부분이 헬위티오스 땅을 게르만으로부터 나눠놓는, 다른 자연은 매우 높은 유라 산 일부에 의해서, 그 부분이 세퀴아노스와 헬웨티오스 사이에 있는, 세번째 자연은 레만노 호수와 로다노 강으로, 그것이 우리 영토를 헬웨티오스로부터 나눠놓는. 이것들로 인하여 덜 넓게 이동하도록 그리고 덜 쉽게 이웃들에게 전쟁을 일으킬 수 있도록 하였다; 그런 경로로 일부의 전쟁광인 사람들이 대단한 후회로 영향을 받고 있었다. 그렇지만 많은 사람들을 위해서 그리고 전쟁과 또한 강자의 영광을 위해서 자신들이 좁은 경계를 가진다고 생각되었다, 그들이 milia? 길이로 211 걸음, 넓이로 180 걸음을 넓혔다.

¹. 탈격 독립구(sum 분사 생략).

². ut + exirent : exeo subjunctive imperfect plural 3rd. in oder to go.

³. cum + praestarent : praesto subjunctive imperfect plural 3rd.  

 

-蟲-

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum¹ unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui² ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garunna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu³ atque humanitate provinciae longissime absunt minimeque ad eos mercatores saepe commeant⁴ atque ea, quae ad effeminandos animos pertinent, important proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garunna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garunna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinet, spectat inter occasum solis et septentriones.

갈리아 전체는 세 부분으로 나뉘어 있다, 그 부분들의 하나를 벨가이들이 살고, 다른 하나를 아퀴타니들이, 세번째를 바로 그들의 말로 켈타이, 우리들의 것(말)으로 갈리라고 불리는 이들이 사는. 이 모든 사람들은 언어로, 제도들로, 법들로 그들 자신들 사이에서 다르다. 갈리인들을 아퀴타니아로부터 가룬나 강이, 벨가이인들로부터 마트로나 강과 세쿠아나 강이 나눈다. 벨가이들이 이들 전체에서 가장 강력하다, 그러니까(?) 속주의 교양과 문화에서 가장 멀리 떨어져 있고 최소한으로 상인들이 그들에게 종종 드나들며 이것들을, 그것들이 정신을 여성스럽게 만드는 경향이 있는, 수입하고 가장 가까이 게르만이들이 있기 때문이다, 그들이 레누스 강에 걸쳐서 거주하는, 그들과 함께 지속적으로 전쟁을 일으키는. 어떤 이유로 헬웨티인들은 또한 나머지 갈리인들을 용기로 능가한다, 왜냐하면 그들이 거의 매일 게르마니들과의 전투로 긴장하기 때문이다, 그들의 국경들에서 그들을 쫓아내거나 바로 그들 자신이 그들의 국경에서 전쟁을 일으켜서. 이것들 중 일부는, 그것을 갈리인들이 했다고 이야기되는, 로다누스 강에서 시작했다, 가룬나 강으로, 바다로, 벨가이들의 국경으로 둘러싸이는, 또한 세쿠아니스와 헬웨티스로부터 레누스 강에 가깝고, 북극성으로 뻗었다.

 

-蟲-

+ Recent posts