[73] Quae faciliora sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum vita, quae fortuna feriat, et quo minus multis rebus egent, et quia si quid adversi eveniat, tam graviter cadere non possunt.
그것들은 철학자들에게 더욱 쉽다, 그들의 삶에 있어서 그닥 많은 것들이 드러나지 않았으므로, 그것들을 운명이 공격할, 그리고 그들이 많지 않은 것들을 필요로 하기에, 또한 만일 반대의 어떤 일이 일어난다면, 그들이 그렇게 격렬하게 추락하지는 않을 수 있기 때문에.
feriat : ferio subj. hit, strike.

Quocirca non sine causa maiores motus animorum concitantur maioraque studia efficiendi rem publicam gerentibus quam quietis, quo magis iis et magnitudo est animi adhibenda et vacuitas ab angoribus.
그러므로 이유 없이는 더 강대한 영혼들의 움직임은 촉발되지 않고 성공에의 더욱 큰 열정들은 공화국의 일을 하는 자들에게 조용히 지내는 자들에게보다, 오히려 저들에게 영혼의 위대함도 그리고 번민으로부터의 해방도 덧붙여져야 하기 때문이다.

Ad rem gerendam autem qui accedit, caveat, ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam ut habeat efficiendi facultatem; in quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter ignaviam aut nimis confidat propter cupiditatem.
하지만 정사에 근접한 사람은, 경계해야 한다, 그 일만을 고려하지 않도록, 저 honestas한 일들일 것들 보다도, 그러나 또한 성취의 수단들을 지니도록; 그 일 자체에서 고려되어야 한다, 맹목적으로 나태로 인하여 단념하거나 욕망으로 인하여 과도하게 과신하지 않도록.

In omnibus autem negotiis priusquam adgrediare, adhibenda est praeparatio diligens.
하지만 모든 일들에 있어서 접근에 앞서서, 신중한 예비가 주어져야 한다.


[74] Sed cum plerique arbitrentur res bellicas maiores esse quam urbanas, minuenda est haec opinio.
그러나 대부분 전쟁의 일들이 도시의 일들보다 더욱 크다고 생각하는데, 이러한 생각은 억제되어야 한다.

Multi enim bella saepe quaesiverunt propter gloriae cupiditatem, atque id in magnis animis ingeniisque plerumque contingit, eoque magis, si sunt ad rem militarem apti et cupidi bellorum gerendorum; vere autem si volumus iudicare multae res extiterunt urbanae maiores clarioresque quam bellicae.
왜냐하면 많은 전쟁들이 종종 영광에의 욕망으로 인하여 추구되고, 그것이 대단한 영혼들과 재능들에서 주로 일어나며, 더욱 더 그러하다, 만일 그들이 군사에 적합한 이들이고 전쟁의 수행을 갈망하는 이들이라면; 하지만 진정으로 우리가 판단하길 바란다면 여러 일들은 내정의 일들이 더욱 크고 더 빛나는 일들로 드러난다 전쟁의 일들보다.


[75] Quamvis enim Themistocles iure laudetur et sit eius nomen quam Solonis illustrius citeturque Salamis clarissimae testis victoriae, quae anteponatur consilio Solonis ei, quo primum constituit Areopagitas, non minus praeclarum hoc quam illud iudicandum est.
즉 비록 테미스토클레스가 합당하게 칭송받고 그의 이름이 솔론의 이름보다 더욱 찬란하며 살라미스가 가장 빛나는 승리의 증인이더라도, 그 승리가 솔론의 조언에 앞세워지는, 그로써 처음 아레오파구스 평의회를 설립하였던, 이것이 저것보다 덜 빛나는 것으로 판단되지 않아야 한다.

Illud enim semel profuit, hoc semper proderit civitati; hoc consilio leges Atheniensium, hoc maiorum instituta servantur.
왜냐하면 저것은 한 차례 유익하였지만, 이것은 언제나 국가에 유익할 것이기 때문이다; 이 충고로 아테네인들의 법률이, 이 충고로 선조들의 제도들이 보전되고 있다.

Et Themistocles quidem nihil dixerit, in quo ipse Areopagum adiuverit, at ille vere [a] se adiutum Themistoclem; est enim bellum gestum consilio senatus eius, qui a Solone erat constitutus.
그리고 테미스토클레스는 어떤 것을 전혀 말하지 않았을 것이다, 그것으로 그 자신이 아레오파구스를 도왔을, 하지만 저쪽(아레오파구스)은 실로 그 자체(로써) 테미스토클레스가 도움받은 것이다; 왜냐하면 전쟁이 치러졌기 때문이다 그의 그의 원로원에 조언으로써, 그것이 솔론에 의해 설립되어 있었던.


[76] Licet eadem de Pausania Lysandroque dicere, quorum rebus gestis quamquam imperium Lacedaemoniis partum putatur, tamen ne minima quidem ex parte Lycurgi legibus et disciplinae conferendi sunt; quin etiam ob has ipsas causas et parentiores habuerunt exercitus et fortiores.
같은 점을 파우사니아와 뤼산드루스에 대해서 이야기함이 가하다, 그들의 이룬 업적들에 있어서 비록 지배의 일부가 라케다이모니아인들로 생각될지라도, 그렇지만 가장 작은 것들조차 뤼쿠르구스의 법률과 가르침으로부터 비교되지 않아야 한다; 더군다나 바로 이러한 이유들 때문에 더욱 순종적이고도 더욱 강력한 군사들을 그들이 지녔다.

Mihi quidem neque pueris nobis M. Scaurus C. Mario neque, cum versaremur in re publica, Q. Catulus Cn. Pompeio cedere videbatur; parvi enim sunt foris arma, nisi est consilium domi.
나 자신에게조차 우리가 젊을 때에 마르쿠스 스카우루스도 카이우스 마리우스에게, 우리가 공화국을 중심으로 하고 있었을 때, 퀸투스 카툴루스도 크네이우스 폼페이우스에게 비켜 서는 것으로 여겨지지 않았었다; 왜냐하면 외부에서 군사들은 무의미하기 때문이다, 만일 집정관이 내부에 있지 않다면.

Nec plus Africanus, singularis et vir et imperator in exscindenda Numantia rei publicae profuit quam eodem tempore P. Nasica privatus, cum Ti. Gracchum interemit; quamquam haec quidem res non solum ex domestica est ratione--attingit etiam bellicam, quoniam vi manuque confecta est--sed tamen id ipsum est gestum consilio urbano sine exercitu.
아프리카누스도 더하지 않다, 홀로 영웅이자 누만티아를 파괴함으로써 지휘관으로서 공화국에 유익하였던 같은 시대에 푸불리우스 나스키아 개인보다,
티베리우스 그라쿠스를 죽인 때; 비록 이 일조차 단지 내정의 방식으로부터만 있지 않고 -- 전쟁의 일도 관여했기에, 힘과 손으로 성취되었기 때문에 -- 그러나 그럼에도 불구하고 그 일 자체는 수행되었다 내정 정책으로써 군사 없이.

[77] Illud autem optimum est, in quod invadi solere ab improbis et invidis audio "cedant arma togae concedat laurea laudi".
하지만 저 말이 최선이다, 그 말에서 악한들과 적들에 의해서 공격받는 것이 익숙한 "병사들은 토가에 비켜서고 월계관은 칭송에 양보할 것이다"라는 말을 내가 듣는다.

Ut enim alios omittam, nobis rem publicam gubernantibus nonne togae arma cesserunt? Neque enim periculum in re publica fuit gravius umquam nec maius otium.
내가 다른 것들을 생략하기에, 우리들의 공화국을 다스림에 토가의 군사가 비켜서지는 않았는가? 공화국에서의 위험이 심각해진 일도 결코 없었고 여가가 커진 일도 없었기 때문이다.

Ita consiliis diligentiaque nostra celeriter de manibus audacissimorum civium delapsa arma ipsa ceciderunt.
그러므로 우리의 충고들과 주의로 신속히 시민들 중 가장 대담한 자들의 손들로부터 미끄러진 바로 그 군사들이 떨어졌다.

Quae res igitur gesta umquam in bello tanta? qui triumphus conferendus?
그러로 이룩된 어떤 업적들이 도대체 전쟁에 있어서 그만한가? 누가 승리를 부여받아야 하는가?


[78] Licet enim mihi, M. fili, apud te gloriari, ad quem et hereditas huius gloriae et factorum imitatio pertinet.
왜냐하면 나에게, 나의 아들 마르쿠스여, 네 곁에서 자랑하는 일이 허락되기 때문이다, 너에게 이 영광의 유전도 업적들의 모방도 유관한.

Mihi quidem certe vir abundans bellicis laudibus, Cn. Pompeius, multis audientibus, hoc tribuit, ut diceret frustra se triumphum tertium deportaturum fuisse, nisi meo in rem publicam beneficio ubi triumpharet esset habiturus.
나에게 특히나 확실히 전쟁의 칭송으로 넘치는 자, 크네이우스 폼페이우스가, 많은 들음들로써, 이것을 수여한다, 그가 말했었을 헛되이 그 자신에게 세 번째 승리가 돌아가게 되었을 것이라고, 만일 공화국에 나의 선행으로 승리하였을 그 자리를 그가 지니지 않았었더라면.

Sunt igitur domesticae fortitudines non inferiores militaribus; in quibus plus etiam quam in his operae studiique ponendum est.
그러므로 내정의 강력함들은 군사적인 일들보다 열등하지 않다; 그 일들에 있어서 더 많이까지도 이것들에 있어서보다 노고들과 열의들이 두어져야 한다.

[79] Omnino illud honestum, quod ex animo excelso magnificoque quaerimus, animi efficitur, non corporis viribus.
전적으로 저것이 honestas하다, 고양되고 뛰어난 영혼으로부터 우리가 추구하는, 영혼의 힘들로 산출되는, 육체의 힘들로써가 아니라.

Exercendum tamen corpus et ita afficiendum est, ut oboedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore tolerando.


Honestum autem id, quod exquirimus, totum est positum in animi cura et cogitatione; in quo non minorem utilitatem afferunt, qui togati rei publicae praesunt, quam qui bellum gerunt.


Itaque eorum consilio saepe aut non suscepta aut confecta bella sunt, non numquam etiam illata, ut M. Catonis bellum tertium Punicum, in quo etiam mortui valuit auctoritas.



[80] Qua re expetenda quidem magis est decernendi ratio quam decertandi fortitudo, sed cavendum, ne id bellandi magis fuga quam utilitatis ratione faciamus.

Bellum autem ita suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax quaesita videatur.

Fortis vero animi et constantis est non perturbari in rebus asperis nec tumultuantem de gradu deici, ut dicitur, sed praesenti animo uti et consilio nec a ratione discedere.



[81] Quamquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est, praecipere cogitatione futura et aliquanto ante constituere, quid accidere possit in utramque partem et quid agendum sit, cum quid evenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit "non putaram".

Haec sunt opera magni animi et excelsi et prudentia consilioque fidentis; temere autem in acie versari et manu cum hoste confligere immane quiddam et beluarum simile est; sed cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est et mors servituti turpitudinique anteponenda.



[82] [De evertendis autem diripiendisque urbibus valde considerandum est, ne quid temere, ne quid crudeliter.

Idque est viri magni rebus agitatis punire sontes, multitudinem conservare, in omni fortuna recta atque honesta retinere.]

Ut enim sunt, quemadmodum supra dixi, qui urbanis rebus bellicas anteponant, sic reperias multos, quibus periculosa et calida consilia quietis et cogitatis splendidiora et maiora videantur.



[83] Numquam omnino periculi fuga committendum est, ut inbelles timidique videamur, sed fugiendum illud etiam, ne offeramus nos periculis sine causa, quo esse nihil potest stultius.

Quapropter in adeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est, qui leviter aegrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur.

Quare in tranquillo tempestatem adversam optare dementis est, subvenire autem tempestati quavis ratione sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata mali.

Periculosae autem rerum actiones partim iis sunt, qui eas suscipiunt, partim rei publicae.



[84] Itemque alii de vita, alii de gloria et benivolentia civium in discrimen vocantur.

Promptiores igitur debemus esse ad nostra pericula quam ad communia dimicareque paratius de honore et gloria quam de ceteris commodis.

Inventi autem multi sunt, qui non modo pecuniam, sed etiam vitam profundere pro patria parati essent, idem gloriae iacturam ne minimam quidem facere vellent, ne re publica quidem postulante, ut Callicratidas, qui, cum Lacedaemoniorum dux fuisset Peloponnesiaco bello multaque fecisset egregie, vertit ad extremum omnia, cum consilio non paruit eorum, qui classem ab Arginusis removendam nec cum Atheniensibus dimicandum putabant.

Quibus ille respondit Lacedaemonios classe illa amissa aliam parare posse, se fugere sine suo dedecore non posse.

Atque haec quidem Lacedaemoniis plaga mediocris, illa pestifera, qua, cum Cleombrotus invidiam timens temere cum Epaminonda conflixisset, Lacedaemoniorum opes corruerunt.

Quanto Q. Maximus melius!

de quo Ennius:


Unus homo nobis cunctando restituit rem.

Noenum rumores ponebat ante salutem.

Ergo postque magisque viri nunc gloria claret.


Quod genus peccandi vitandum est etiam in rebus urbanis.

Sunt enim qui quod sentiunt, etsi optimum sit, tamen invidiae metu non audeant dicere.



[85] Omnino qui rei publicae praefuturi sunt duo Platonis praecepta teneant: unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut quaecumque agunt, ad eam referant obliti commodorum suorum, alterum, ut totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant.

Ut enim tutela, sic procuratio rei publicae ad eorum utilitatem, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa est, gerenda est.

Qui autem parti civium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam; ex quo evenit, ut alii populares, alii studiosi optimi cuiusque videantur, pauci universorum.



-작성중-

+ Recent posts