Hic quae agantur quaeque acta sint, [ea] te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me scribi oportere.
행해지고 있는 일들과 행해졌을 일들, [그 일들을] 그대가 수많은 편지들과 또한 전언들로 알게 되었으리라 믿는다; 하지만 추측 속에서 벌어진 일들과 있게 될 것으로 보이는 일들, 그 일들이 나에 의해 그대에게 써 보내져야 한다고 생각한다.
arbitror : dep. believe, think, imagine.
nuntiis : nuntius pl. abl. messenger, message(oral).
cognosse : cognosco pf. inf.
coniectura : conjecture, guess.
Posteaquam Pompeius et apud populum a.d. VIII. Idus Februarias, cum pro Milone diceret, clamore convicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe nimium magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse perturbatus; itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est—nihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod per eandem religionem dari alteri non potest—, videtur ab illo plane esse deposita.
2월 보름의 여드레 전 날(2월 7일) 즈음 폼페이우스가 대중 앞에서, 밀로를 위하여 그가 말하고 있었던 와중에, 고함과 소란으로 휘둘렸고 원로원에서도 카토에 의하여 너무나도 거칠고도 비참하게 거대한 침묵으로 고발당했던 이후, 내게 그는 극도로 혼란에 빠져 버린 것으로 보였다; 따라서 알렉산드리아의 경우, 그 일이 우리에게 새로운 한에서 - 왜냐하면 그대에게서 원로원이 다음의 것 이외에 아무것도 이끌어내지 못하였기 때문에, 즉 동일한 종교적인 일로 인해 다른 이에게 받아들여질 수 없는 것 외에는-, 저 사람(폼페이우스)에게서 완전히 체념된 것으로 보인다.
clamore : clamor. shout.
convicio : noise, chatter, clamor.
iactatus est : iacto pf. pass. throw away. jostle, shake.
aspere : adv. roughly, harshly, severely, vehemently.
acerbe : adv. stridently, cruelly.
nimium : too, too much.
perturbatus : perturbo pf. pass. confuse.
plane : adv. clearly, plainly, completely.
Nunc id speramus idque molimur, ut rex, cum intelligat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, assequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te: quod sine ulla dubitatione, si Pompeius paullum mode ostenderit sibi placere, faciet, sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem; nos tamen nihil, quod ad eam rem pertinent, praetermittimus.

Ceteris iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus.

Amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum; ceteri sunt partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati: tu fac animo forti magnoque sis speresque fore, ut fracto impetu levissimi hominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare



Quae gerantur, accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non interfuit solum, sed praefuit. Me in summo dolore, quem [in] tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore, ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum; facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis, nam, etsi minore in re violatur tua dignitas, quam mea afflicta est, tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timenda duxisti.

Sed praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus: illustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria.

A me omnia summa in te studia officiaque exspecta: non fallam opinionem tuam.

-작성중-

Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse, teque nee animi neque corporis laboribus defetigari.

Me miserum! te ista virtute, fide, probitate, humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse, Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas voluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus!

Nam quid ego de Cicerone dicam?

qui, cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit.

Quae si, tu ut scribis, fato facta putarem, ferrem paulo facilius; sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam qui invidebant, eos non sequebar qui pete bant. 


Quod si nostris consiliis usi essemus neque apud nos tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi viveremus.

Nunc quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam ne mea valetudo tuo labori desit.

Res quanta sit intellego quantoque fuerit facilius manere domi quam redire; sed tamen si omnes tribunes plebis habemus, si Lentulum tarn studiosum quam videtur, si vero etiam Pompeium et Caesarem, non est desperandum.


De familia, quo modo placuisse scribis amicis, faciemus. De loco nunc quidem iam abiit pestilentia, sed quamdiu fuit, me non attigit.

Plancius, homo officiosissimus, me cupit esse secum et adhuc retinet.

Ego volebam loco magis deserto esse in Epiro, sed adhuc Plancius me retinet; sperat posse fieri ut mecum in Italiam decedat.

Quem ego diem si videro et si in vestrum complexum venero ac si et vos et me ipsum reciperaro, satis magnum mini fructum videbor percepisse et vestrae pietatis et meae.


Pisonis humanitas, virtus, amor in omnes nos tantus est, ut nihil supra possit.

Utinam ea res ei voluptati sit! gloriae quidem video fore.

De Quinto fratre nihil ego te accusavi, sed vos, cum praesertim tarn pauci sitis, volui esse quam coniunctissimos.

Quibus me voluisti agere gratias egi et me a te certiorem factum esse scripsi. 


Quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram, quid, obsecro te, me miserum! quid  futurum est? et si nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet?

Non queo reliqua scribere; tanta vis lacrimarum est; neque te in eundem fletum adducam; tantum scribo: si erunt in officio amici, pecunia non deerit; si non erunt, tu efficere tua pecunia non poteris.

Per fortunas miseras nostras, vide ne puerum perditum perdamus; cui " si aliquid erit ne egeat, mediocri virtute opus est et mediocri fortuna ut cetera consequatur.


Fac valeas et ad me tabellarios mittas, ut sciam quid agatur et vos quid agatis.

Tulliolae et Ciceroni salutem die. Valete. D. a. d. vi K. Decembr. Dyrrhachii.


Dyrrhachium veni, quod et libera civitas est et in me officiosa et proxima Italiae; sed si offendet me loci celebritas, alio me conferam, ad te scribam.


(Original : Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse teque nec animi neque corporis laboribus defatigari. Me miserum! te ista virtute, fide, probitate, humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse, Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas voluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus! Nam quid ego de Cicerone dicam? qui cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit. Quae si, tu ut scribis, fato facta putarem, ferrem paullo facilius, sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam, qui invidebant, eos non sequebar, qui petebant. Quod si nostris consiliis usi essemus neque apud nos tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi viveremus: nunc, quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam, ne mea valetudo tuo labori desit. Res quanta sit, intelligo, quantoque fuerit facilius manere domi quam redire; sed tamen, si omnes tribunos pl. habemus, si Lentulum tam studiosum, quam videtur, si vero etiam Pompeium et Caesarem, non est desperandum. De familia, quomodo placuisse scribis amicis, faciemus. De loco, nunc quidem iam abiit pestilentia, sed, quamdiu fuit, me non attigit. Plancius, homo officiosissimus, me cupit esse secum et adhuc retinet. Ego volebam loco magis deserto esse in Epiro, quo neque Piso veniret nec milites, sed adhuc Plancius me retinet: sperat posse fieri, ut mecum in Italiam decedat; quem ego diem si videro et si in vestrum complexum venero ac si et vos et me ipsum recuperaro, satis magnum mihi fructum videbor percepisse et vestrae pietatis et meae. Pisonis humanitas, virtus, amor in omnes nos tantus est, ut nihil supra possit: utinam ea res ei voluptati sit! gloriae quidem video fore. De Q. fratre nihil ego te accusavi, sed vos, cum praesertim tam pauci sitis, volui esse quam coniunctissimos. Quibus me voluisti agere gratias, egi et me a te certiorem factum esse scripsi. Quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram, quid, obsecro te—me miserum!—, quid futurum est? et, si nos premet eadem fortuna, quid puero misero fiet? Non queo reliqua scribere—tanta vis lacrimarum est—, neque te in eundem fletum adducam; tantum scribo: si erunt in officio amici, pecunia non deerit; si non erunt, tu efficere tua pecunia non poteris. Per fortunas miseras nostras, vide, ne puerum perditum perdamus; cui si aliquid erit, ne egeat, mediocri virtute opus est et mediocri fortuna, ut cetera consequatur. Fac valeas et ad me tabellarios mittas, ut sciam, quid agatur et vos quid agatis. Mihi omnino iam brevis exspectatio est. Tulliolae et Ciceroni salutem dic. Valete. D. a d. VI. Kal. Decembr. Dyrrhachio. Dyrrhachium veni, quod et libera civitas est et in me officiosa et proxima Italiae; sed, si offendet me loci celebritas, alio me conferam, ad te scribam.) 


-작성중-

+ Recent posts